haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum
pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis
iste locus quietis meae
omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista
dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et
contritum spiritu et trementem sermones meos
qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat
pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi
qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui
benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in
abominationibus suis anima eorum delectata est
unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant
adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum
et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui
elegerunt
audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt
fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum
glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem
confundentur
vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis
retributionem inimicis suis
antequam parturiret peperit antequam veniret partus eius
peperit masculum
quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid
parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia
parturivit et peperit Sion filios suos
numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit
Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait
Dominus Deus tuus
laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui
diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super
eam
ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut
mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius
quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi
fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium
quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur
vobis
quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et
in Hierusalem consolabimini
videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi
herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et
indignabitur inimicis suis
quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae
eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam
in flamma ignis
quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem
carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino
qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post
unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem
et murem simul consumentur dicit Dominus
ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut
congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et
videbunt gloriam meam
et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati
fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam
in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non
audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt
gloriam meam gentibus
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus
donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in
mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit
Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo
in domum Domini
et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit
Dominus
quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare
coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen
vestrum
et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet
omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus
et egredientur et videbunt cadavera virorum qui
praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis
eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis
omni carni